monumenta.ch > Hieronymus > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 47
Quapropter haec faciam tibi, Israel: postquam autem haec fecero tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel, quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terrae Dominus Deus exercituum nomen eius. LXX: Propterea sic faciam tibi, Israel: verumtamen quia sic faciam tibi, praeparare ut invoces Deum tuum, Israel.